Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NERVA

NERVA, Appendix ad Agnelli Pontificale, tom. 2. Muratorii pag. 196. col. 2: Oravit ad Dominum et Nervam illam abjecit, et velocitatem pristinam recepit in Christo Jesu Domino nostro. Additur in Notis f. leg. Herniam vel Ignaviam. Si retinendum Nervam, dici posset fuisse morbum nervorum, quo in lectulo detinebatur aeger, de quo hic agitur.