Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NERVUS

NERVUS, pro Carcere quod Nervis in eo compedibus ligneis alligarentur rei, vel quod Nervis torquerentur. Gloss. Graec. Lat.: Nervos, ξυλοπέδην, f. Nervus, ξυλοπέδη. In Nervum rapere, In Nervo jacere, enecare, apud Plautum, In Nervum ire, apud Terentium. Paral. 2. cap. 16. v. 10: Jussit eum mitti in Nervum. Edit. Graec. εἰς φυλαϰήν. Ubi Mamotrectus: In Nervum, i. in cippum. Adde Hierem. cap. 20. Ubi Hieronymus ait, Symmachum βασανιστήριον, sive στρεϐλωτήριον, vertisse, quod utrumque tormenta significat: Nos autem, inquit, Nervum diximus more vulgari, etc. Facundus Hermianensis lib. 6. cap. 1: Quasi amplioris sit criminis lapsum putasse Cyrillum Episcopum, quam Prophetam, ut alia omittam, de peccato arguentem, in Nervi custodiam tradidisse. Vita S. Mederici cap. 13: Audiens duos fures retrusos in Nervo a judice, etc. Ex quo emendandus Folcardus in Miracul. S. Bertini cap. 2. ubi de quodam Sacrilego: Missus est in Nervum in loco famoso, Castello videlicet Menapiorum. Quod scilicet hodie Cassel vocant, ubi perperam editum in Nervium. Adamus Bremensis cap. 183: Erat autem videre alios flagris torqueri, multos in Nervum mitti, quosdam pelli a domo, etc. Vide Dissertat. 91. ad Joinvillam.

Huc referri potest festivum illud Catonis adagium, quod exscripsit Gellius lib. 11. cap. 18: Fures privatorum furtorum in Nervo atque in compedibus aetatem agunt: fures publici in auro atque in purpura. Sed hic, ut et alibi non semel, Nervus intelligi potest genus vinculi lignei, quo vinctorum pedes arctabantur. Sic apud Tertullianum ad Martyres cap. 2: Nihil crus sentit in Nervo, quum animus in coelo est. Et apud Livium lib. 6. cap. 36: Corpus in Nervum et supplicia dare. Passio Martyrum Lugdun. n. 8: Alias machinas diabolus excogitavit, ut scilicet in obscurissimum ac molestissimum carceris locum conjicerentur, utque pedes in Nervo ad quintum usque foramen distensos haberent, ac reliqua hujusmodi cruciatuum genera perferrent. Truncum ligneum intelligit Valesius, quinis hinc et inde foraminibus certo invicem spatio divisis excavatum, in quae foramina, tamquam in ocreas quasdam, pedes inferebantur noxiorum, et vinculis seu nervis astringebantur. Henschenius vero exponit Poenale lignum, super quo Martyrum corpora velut nervi in cithara tendebantur, septem punctis notatum, tamquam gradibus levioris graviorisve tormenti a judice praescribendi; nec ultra, inquit, septimum procedere tendendo licuit aut potuit, citra praesens periculum mortis, quam opus erat caveri in quaestionibus. Grave id supplicium fuisse ex eo colligit Ruinartius, quod in eo Martyres plures occubuerint. De omnibus ejusmodi instrumentis consulendus omnino Gallonius de Martyrum cruciatibus.