Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NIHILOMINUS

NIHILOMINUS, Etiam, perinde. Sedulius in Praefat. ad Opus Paschale: Cognoscant peritissimum divinae legis Origenem tribus Nihilominus editionibus prope cuncta quae disseruit, aptavisse. Leo Ost. lib. 3. cap. 20: Similiter fecit et de Sacramentariis... et duobus Nihilominus Evangeliis et Epistolario uno. Infra: Sed et gradum Nihilominus ligneum extra Chorum... constituit. Cap. 28: Eique ejusdem Nihilominus operis (donum) copulavit. Cap. 32: A pedibus vero frisaea Nihilominus lista..... circundatam. Ita Salvianus lib. 4. de Gubern. Dei, Rupertus de Divin. off. lib. 8. cap. 5. et alii passim.

Nostris Nekedent et Nequedent, pro Cependant, néanmoins, Verumtamen. Vita S. Ludov. edit. reg. pag. 364: Nequedent, se vos vos i tenez, ja n'estes vos que uns hons ne que uns autres. Charta Joan. comit. Pontiv. vernacule reddita in Lib. albo domus publ. Abbavil. fol. 3. v°: Nekedent sauve le droiture du segneur. Ubi Ch. orig. ann. 1184. habet: Tamen salvo jure domini. Occurrit praeterea in Cons. Petri de Font. p. 79. art. 6. et alibi.