Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NIMIUS

NIMIUS, in Scripturis sacris passim, ut et apud Auctores Ecclesiasticos, Magnus, ingens, eximius, excellens, praeclarus, validus. Sic Ephes. 2. 4: Deus autem, qui dives est in misericordia, propter Nimiam (Gr. πολλὴν) charitatem suam, qua dilexit nos, etc. S. Hieron. in Isaiae cap. 66: Sudore et labore Nimio ad ubertatem fructuum pervenitur. Petrus Damiani in Vita S. Romualdi n. 37: Erat autem praedictus Imperator (Otto III.) monastico Ordini valde benevolus, et Nimia circa Dei famulos affectione devotus. Innumera praetermitto, ne longior sim in re nota. Huc spectat vox Nimis pro valde passim usurpata in sacris Bibliis, sed et illud notum.