Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NISI

NISI,² pro Sed. Capitulare ann. 779. cap. 10: De eo qui perjurium fecerit, nullam redemptionem dat, Nisi manum perdat. Adde Capitulare Suession. ann. 744. Anastasius in S. Caelestino PP.: Constituit ut 150. Psalmi David ante sacrificium psallerentur antiphonatim, quod ante non fiebat, Nisi tantum recitabantur Epistolae Pauli Apostoli, etc. Adde pag. 41. d. praeterea Legem Burgund. tit. 66. § 1. Formulas secundum Legem Romanam form. 1. Synodum Romanam ann. 743. cap. 3. Legem Longobardorum lib. 1. tit. 9. § 9. tit. 36. § 5. 6. lib. 2. tit. 8. § 4. 5. tit. 10. § 1. tit. 14. § 27. tit. 15. § 2. tit. 21. § 28. tit. 26. Rothar. 144. Grim. 3. Liutpr. 96. (6, 43.) 33. 34. (5, 4, 5.) Roth. 205. Aist. 1. Roth. 173. ubi Murat. et. Rach. 1. Liutpr. 95. (6, 42.) Constitutiones Sicul. lib. 3. tit. 30. Formulam 13. ex Lindenbrogianis, Concilium Londoniense ann. 1328. can. 1. etc. Eadem notione Terentius in Adelphis: Ecce autem de integro; Nisi quicquid est scire volo. Rursum utitur in Eunucho 3. 4. extr. ut et Plautus, et alii. Concilium Rotomagense ann. 1074. cap. 9: Hos vero qui sacros Ordines reliquerunt, placuit sanctae Synodo Nisi anathematizari. Ubi Nisi nihil sonat. Apocal. 21. 27: Non intrabit in eam aliquid coinquinatum aut abominationem faciens et mendacium, Nisi (Gr. εἰ μὴ) qui scripti sunt in libro vitae Agni, id est, sed solum, etc.

Obligatio, Clausula de Nisi, Qua quis fidem suam obstringit se quippiam praestiturum, ea conditione ut si promissa non perfecerit, poenis subjaceat in hujusmodi obligationibus appositis sub hac, aliave simili, formula: Nisi contenta adimpleverit, etc. Literae Ludovici XI. Franc. Regis ann. 1475. apud Rymerum tom. 12. pag. 543: Obligabimus nos sub poenis Camerae apostolicae et per Obligationem de Nisi. Iisdem verbis utitur Ludovicus XII. in suis Literis ann. 1498. ibid. pag. 688. Tractatus ann. 1518. tom. 13. pag. 643: Praefatus Francorum Rex obligavit se sub poenis Camerae apostolicae et per Obligationem de Nisi. Literae Francisci I. Franc. Regis ann. 1527. tom. 14. pag. 196: Dantes etiam praedictis nostris Oratoribus... omnimodam potestatem pro securitate praemissorum.... in animam nostram jurandi....... et sub censuris ecclesiasticis etiam Camerae apostolicae, si opus fuerit, cum Clausula de Nisi... confitendi omnia promissa... consentiendi quod, Nisi contenta, acta, conclusa et capitulata, realiter et de facta (facto) adimpleantur, sententia excommunicationis contra Constituentem aut Confitentem proferatur, a qua non solvatur, Nisi prius adimpleverit quae implenda forent. Literae de Nisi, eadem notione memorantur in Statutis Eccl. AEduensis, apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 515.

Quam vocem eodem sensu legimus in instrumentis vernacule scriptis. Lit. remiss. ann. 1388. in Reg. 132. Chartoph. reg. ch. 305: Lequel notaire fist audit exposant un Nisi ou obligation. Aliae ann. 1396. in Reg. 149. ch. 330: Lesquelz Huguenin et Jehan furent en accord, par lequel ledit Jehan fist un Nisi, ouquel il estoit obligié à paier, etc.