Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NISUS

NISUS, Avis nota, Haliaeetus, seu aquila maritima. Numeratur cum sparveriis seu austoribus inter feras bestias, quae ad majus dominium spectare noscuntur, in Sententia arbitrali MS. inter Aymarum de Pictavia, Comit. Valentin. et Abbatem de Lioncellis ann. 1303. Id est, Harumce ferarum venatio ad solos superiores dominos pertinet. Etiam inter praestationes majoribus dominis debitas Nisi recensentur, ut in Testamento Guillelmi de Gisortio Militis ex Chartulario Pontisarensi: Item, cum Robertus et frater suus scutiferi mei singulis debeant michi annis unum Nisum, volo et concedo quod loco hujus Nisi solvant annuatim unum par cerothecarum valore sex sol. Paris.

Minus recte; Falco enim intelligendus, qui ex nidulo raptus domi alitur, vulgo Niais, ut ex sequentibus patet. Charta ann. 1216. ex Chartul. monast. de Bauges.: Cum Gaufridus de Lauduno miles et antecessores sui quemdam redditum sive retributionem annuatim in monasterio Villelupae haberent, videlicet duos Nisos nidales, etc. Ubi in margine, Eperviers niais. Charta ann. 1317. in Reg. 54. Chartoph. reg. fol. 35. v°: Dominus rex remisit et dedit Guillelmo de Buesautier armigero ad ejus vitam xl. libras Turon. in quibus eidem domino regi singulis annis tenebatur, pro feodi firma molendinorum fullonum de Moritonio: ita tamen quod quamdiu vivet, tenebitur quaerere Nisos in foresta de Landa putrida, ipsosque nutrire, custodire, et ad curiam regiam mittere suis propriis sumptibus et expensis. Chron. Bohemic. ad ann. 1300. apud Ludewig. tom. 11. Reliq. Mss. pag. 148: Non opus est armis, aut arma ad speciem militiae jam portare, sed potius falcones, Nisos et crodios (l. erodios) aliaque volatilium genera, quae ad ludum et jocunditatem pertinent. Vide Nidasii.