Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NOBILIS

NOBILIS, Dominus, Gall. Seigneur. Privilegium Brunonis ann. 1317. apud Ludewig. tom. 1. pag. 276: Nos Bruno Dei gratia Nobilis in Sman dictus de Quernvorde, etc. Alia Charta ejusdem Brunonis ibid. pag. 277: Ea propter nos Bruno Nobilis de Quernvorde, Dominus in Sman, etc. Quandoque etiam Nobiles nude dicuntur regni Proceres, ut in Vita S. Leodegarii Augustod. Episc. non semel; neque absimili notione Primores Andegavae civitatis, Nobiles vocat Aimoinus lib. 2. de Miraculis S. Benedicti cap. 24.

Nobilis Homo, in Lege Longob. lib. 2. tit. 4. § 2. Liutpr. 88. (6, 35.) Apud Nithard. lib. 4. Hist. Saxones dicuntur in tres ordines divisi: Sunt enim, ait ille, inter illos qui Edhilingi, sunt qui Frilingi; sunt qui Lazzi illorum lingua dicuntur. Latina vero lingua hoc sunt, Nobiles, Ingenuiles, atque Serviles. Capitulare Saxonum ann. 799. cap. 3: Nobiliores Saxones solidos 12. ingenui 5. liti 4. componant. Adde cap. 5. Capitulatio Caroli M. de Partibus Saxoniae cap. 14. de iisdem: Et inter centum viginti homines Nobiles et ingenuos similiter et litos, servum et ancillam eidem Ecclesiae tribuant. Adde cap. 16. 18. 19. 20. Lex Saxonum tit. 2. § 1: Qui Nobilem occiderit, etc. Adde § 3. 4. 7. et Legem Frision. tit. 1. 2. et 3.

Nobiles Personae, in Legibus Wisigoth. lib. 2. tit. 3. § 4. lib. 6. tit. 1. § 2. in Decreto Tassilon. § 9. Arno Archiepiscopus Salisburgensis: Reliqua vero quod ibi traditum est, de genere Nobilium hominum esse videtur, etc.

Nobilis Natu, in Vita S. Theodardi Archiepiscopi Narbon. ut Majores natu, apud Scriptores alios: Principes autem et Nobiles natu, omnesque bellatores qui contra illum arma tulerunt, etc.

Nobiles Nomine et Armis, in Charta Institutionis Ordinis Velleris aurei a Philippo Burgundiae Duce, ann. 1431. apud Miraeum in Diplomat. Belg. lib. 2. cap. 98: Gentilshommes de nom et d'armes, de quibus integram dissertationem instituimus ad Joinvillam. Sed non desunt viri doctissimi, qui eam quam hic protulimus conjecturam, non omnino amplectuntur, aliasque subnectunt; sed ultra harum probabilior, eruditorum erit decernere.

Nobilis Terrerius, Indigena nobilis. Lit. Caroli VI. ann. 1418. tom. 10. Ordinat. reg. Franc. pag. 493: Cum in casu eminentis periculi certi barones et Nobiles terrerii dictae civitatis nuncupati, cum suis arnesiis, familia et victualibus in dicta civitate nobis serviendo residere habeant, periculo durante. Vide, Terrerius.