Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NOBILITAS

NOBILITAS, Titulus honorarius, quo Bovo Sithiensis Abbas Widonem Archiepiscopum Remensem compellat, in Epistola praefixa Relationi de Inventione et elevatione S. Bertini. Eodem etiam Nobilitatis titulo compellantur Reges Fr. in Epist. 34. et 52. ex iis quae habentur tom. 4. Hist. Franc. Adde Joannem VIII. PP. Epist. 1. 73. Gregor. VII. lib. 1. Epist. 18. 19. 38. 45. et alibi passim. Declaratio Barrali domini Bauciensis facta Carolo I. Comit. Provinciae ann. 1251. ex Schedis Praesidis de Mazaugues: Promittimus... quod... de dicta terra et castro de Baucio cavalcatam faciemus vobis et heredibus vestris secundum quod Nobilitas nostra, et possibilitas terrae et Constitutiones Provinciae requirunt.

Comes et comitissa Campaniae eo titulo donantur ab Honor. PP. III. in Chartul. Campan. fol. 26. v°.: Nobilitatem vestram monendam duximus, etc. Marchio Montisferrati a Greg. X. PP. in Epist. ann. 1272. Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 70: Nobilitatem tuam rogamus et hortamur, etc. Abbas monasterii Ambrosiani Mediolanensis in Charta ann. 957. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. aevi col. 718: Vestra magnificentissima Nobilitas scriptio facere dignetur, etc.

Nobilitates, Praerogativae, privilegia, jura honoraria. Regestum 8. Memorialium Camer. Comput. Paris. fol. 208: Dom. de Cliçon institutus in officio Constabularii Franciae ad nobilitates, jura, vadia et emolumenta consueta per literas Regias datas 28. die Novemb. 1380.

Nobilitates, Dona, munera, largitiones. MS.: Des Noblesces qu'il fist, si comme nous lison, Et du contenement qui i ert en sa meson, De chandelle et de vin et d'autre livroison, Porroit un sage clerc fere une grande lechon.