Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NOBILITAS

NOBILITAS,³ Morum elegantia, urbanitas, agendi ratio quae nobiles decet. Elmham. in vita Henr. V. reg. Angl. edit. Hearn. cap. 31. pag. 73: Regnorum Angliae et Franciae Nobilitates, modos et gesturas, quorum fama laudabilis digno laudis praeconio, multorum assertione fideli, suis auribus frequencius insonabat, cognoscere et videre desiderat (Sigismundus).