Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NOMINA

NOMINA, Synodus Compostellana ann. 1565. inter Hispanica tom. 4. pag. 105. col. 2: In chartulis quas vulgus Nominas vocat, inutilia et vana saepe reperiuntur. Synodus Limana ann. 1582. ibid. pag. 267: Item si quae personae utantur amuletis, vulgo Nominas, in eis recondendo scripturas verborum vel nominum incognitorum, vel quae per verba curent infantes a fascinatione, etc.