Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NUBO

NUBO, (NUBERE) Coire, misceri. Capitul. Caroli Magni lib. 6. cap. 55: Mulier, quae cum viro suo non potest Nubere. Adde Fulbertum Epist. 64. Vetus Poenitentiale MS.: Qui in Ecclesia consecrata Nubunt, 6. dies. Vide Poenitentiale Theodori cap. 11. ejusdem Capitula cap. 35. 48. Poenitentiale Gregorii II. Papae cap. 30. Poenitent. Bedae cap. 2. 10. Herardum Turon. Archiep. in Capitul. cap. 89. Chrodogangum Metensem in Regula Canonic. cap. 73. Rabanum in Epist. ad Heribaldum cap. 29. Concil. Calchutense ann. 787. can. 16. etc. Vocem hanc in re veneris a veteribus saepius usurpatam observarunt viri docti. Auctor de Disciplina Scholarium cap. 2: Quotidianis et ultra debitum Nuptiis gaudebat, etc.

Ita Nuptias facere, pro coire, dixit Petronius. Sic etiam Graeci γάμον dixere. Prometheus apud AEschylum pag. 45. Jovis et Europae concubitum γάμον appellat, ut et Aristaenetus Epist. 21. quod alibi μῖξιν. Quod etiam translatum ad pecua omnia, quibus nuptiarum nihil cognitum, nisi coitus, ut apud AElianum lib. 9. de Animalibus cap. ult. pag. 208. Hesychius: Γῆμαι, συνοιϰῆσαι. Ita γαμεῖν usurpat non semel Nomocanon nuper editus a Joanne Baptista Cotelero tom. 1. Monumentorum Ecclesiae Graecae cap. 211. 212. 340. In leg. 3. Cod. Th. ad Leg. Jul. de Adulter. (48, 5.) Vir Nubere in femina, vel in feminam dicitur, ubi consulendus Jacobus Gothofredus. Sed et innuptam dictam Deiparam volunt, apud sanctum Augustinum Serm. 18. de Sanctis, et Epist. 3. ad Diaconum, quod ab omni venere impolluta, incontaminata, nec ulli unquam viro cognita fuerit. Mater Innupta, apud Marium Mercator. pag. 405. Vide Baluzium ad hunc locum. Tertull. Apolog. adv. gent. cap. 21. Ἀπειρογάμοις λοχείαις natum Christum de Virgine Maria dixit Paulus Silentiarius in Descript. Eccl. sanctae Sophiae, part. 2. v. 20. Drepanius de Cereo Paschali: Ignea quem celsi linquentem moenia coeli, Intacto praegnans utero dedit Innuba Mater. Vide Filesacum libro 1. Selector. pag. 249. 250.

Eodem intellectu, Faire les nôces nostri dixerunt. Lit. remiss. ann. 1402. in Reg. 157. Chartoph. reg. ch. 361: Laquelle femme disoit audit Jehannin, que il s'estoit vanté que un nommé Billecoq et un autre nommé Hance.... lui avoient faites les Nôces,... et que le premier d'iceulx nommez, ne lui avoit donné que huit deniers Parisis, quant ilz lui orent fait les Nôces. Aliae ann. 1408. in Reg. 163. ch. 83: Icelle femme dist au suppliant qu'il estoit garcon,.... et que aucuneffoiz on faisoit les Nôces à sa femme, entretant qu'il aloit au vin. Denique aliae ann. 1415. in Reg. 169. ch. 3: Icelle femme commença à frapper son mary des paulmes parmi les joes, en lui disant qu'il lui feroit la nuit trois foiz les Nôces.

Retro Nubere, in Poenitentialib. Libris. Poenitentiale MS: Concubuisti cum uxore tua, vel cum aliqua alia Retro, more canino, etc. Aliud Poenitentiale MS.: Uxor post natam sobolem abstineat se Ecclesia, si filius est, dies 30. si filia, 40. Nam in tempore menstrui sanguinis qui tunc Nupserit, 30. dies poeniteat: qui Dominica, 7. dies. Si quis cum uxore sua retro Nupserit, 40. dies poeniteat. Si in tergo, 3. annos, quod sodomitium scelus est. Ibidem: Si vir cum muliere sua retro Nupserit, poeniteat, quomodo de animalibus, id est, si in consuetudine non erit, 3. annos. Vide Cumeanum Abb. de Mensura poenitent. cap. 3. Egberti Archiep. Poenit. pag. 16. Hincmarus de Divortio Hlotarii et Theotbergae: Uxor domini Regis Hlotarii primo quidem reputata est de stupro, quasi frater suus cum ea masculino concubitu inter femora, sicut solent masculi in masculos turpitudinem operari, scelus fuerit operatus, et inde ipsa conceperit, etc. Idem Cumeanus cap. 2: Viri inter femora fornicantes, primo annum unum poeniteant: si in crura fornicantes, si pueri sunt, annis duobus poeniteant: si viri, annis tribus. Εἰς τοὺς μηροὺς, in Poenitentiali Joan. Jejunator. pag. 86. 99. 108. et in Canonario Joannis Monachi pag. 117. quod quidem peccatum de interfemore inscribitur in Poenitentiali Egberti Archiep. Eborac. pag. 17. Infra: de pollutione inter femora. Vide Reginonem lib. 2. de Eccl. disciplina, cap. 249.