Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OBDUCO

OBDUCO, (OBDUCERE) Africanis scriptoribus, est offuscare, obscurare, imminuere, violare, laedere. Tertullianus Apolog. cap. 50: Sed Obducimur, certe cum obtinuimus. Ergo vivimus, cum occidimur. Denique evadimus, cum Obducimur. Vide Rigaltium in Glossario ad eumdem scriptorem. Passio SS. Perpetuae et Felicitatis: Ideo ad hoc sponte pervenimus, ne libertas nostra Obduceretur.