Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OBSECRATIO

OBSECRATIO, Προσευχή, in Gloss. Gr. Lat.: Obsecratio, oratio. Προσεύχομαι, Obsecro, adoro. Papias: Obsecratio, preces, gratiarum actiones. Passim occurrit in Scripturis. Obsecrationes, inquit Rabanus lib. 2. de Institut. cleric. cap. 12. sunt implorationes, seu petitiones pro peccatis, quibus vel pro praesentibus, vel pro praeteritis admissis suis unusquisque compunctus veniam deprecatur. Adde Hugonem a S. Victore in Speculo Eccl. lib. 2. cap. 4. Religio anniversariae obsecrationis, in leg. 7. Cod. Theod. de Indulgentiis criminum pro die Paschatis. (9,38.) Proprie autem

Obsecratio dicitur Alcuino lib. de Divin. off. pars Canonis Missae, et Beleto cap. 43.