Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OBSEQUIUM

OBSEQUIUM, Famulorum et amicorum comitatus, pompa. Lexicon Gr. MS. Reg. cod. 2062: Πομπὴ, ὀψίϰιον. VI. Synodus act. 4: Ἀπό τινος Φιλίππου στρατηλάτου τοῦ βασιλιϰοῦ ὀψιϰίου. Capitolinus in Pertinace: Cum de castris ad Obsequium Principis convenissent. Paulus Warnefrid. lib. 5. de Gestis Langob. cap. 33: Ibi omnia Obsequia Palatina, omnemque regiam dignitatem... praeparatam se reperit expectare. Adde lib. 1. cap. 20. Gesta Constantini M.: Dum festinus vellet a latere Imperatoris transire, Obsequium ordinare volens calcavit chlamydem Imperatoris. Corippus lib. 1. vers. 188: ..... Itur in arcem Obsequio comitante Patrum. Et lib. 3. vers. 214: Adfuit Obsequio castorum turba virorum. Anastasius in S. Agathone: Advocati sunt in processione ad sanctam Dei Genitricem in Blachernas, in tanta honorificentia, ut etiam de Palatio caballos stratos dirigeret cum Obsequio pietas Imperialis. In Hadriano: Direxit... universa Obsequia ad eundem Regem. Vita Aldrici Episc. Cenoman. n. 20: Constituit etiam, ut jam dicti Canonici pleniter et decenter venirent cum psallentio, id est cum Crucibus et reliquis divinis Obsequiis, et ornamentis, ut decet, etc. Fragmentum Histor. Franc. apud Duchesnium tom. 4. pag. 88: In cujus (consecrationis Philippi I.) Obsequio Gervasius ejusdem Metropolis (Rem.) Praesul expendit non modicum apparatum. Vide Obsequiare.

Ab ejusmodi Augustali obsequio dictum Thema seu legio τοῦ Ὀψιϰίου apud Constantinopolitanos, quod ex eo potissimum confecta esset: a qua postmodum indita nomenclatura Asiaticae cuidam Provinciae, cujus Metropolis fuit Nicaea, quam describit Constantinus Porphyr. lib. 1. de Them. cap. 4. Hujus etiam mentio est apud Zonaram pag. 87. 90. Nicephor. CP. in Breviario pag. 150. 155. 172. etc. Adde Cantacuzen. lib. 4. cap. 18. Vide Gloss. Meursii et mediae Graecit. col. 1071.