Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OBSEQUIUM

OBSEQUIUM,³ Victus, vestitusque. Martyrologium Autiss. apud Marten. tom. 6. Ampl. collect. col. 692: Obiit D. Betto Episc. qui dedit Vendosam ecclesiam et Rontonnacum villam et in Corboiaco mansum 1. ad exhibendam refectionem et commune Obsequium.

Rectius intelliges de ferculis seu cibis, qui mensae apponuntur. Tradit. 175. Ebersperg. apud Oefelium tom. 2. Script. rer. Boicar. pag. 37: Ipsum praedium serviat ad vespertinalis coenae supplementum et in anniversario suo promptius celebrando habeant sufficiens Obsequium. Vide Generale.