Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OBSERVATIO

OBSERVATIO., Charta Rudolphi Episc. Halberstad.: De singulis mansis duo maltra frumenti et unum anserem Advocatus singulis annis recipiat hac conditione. ut in legitimis placitis suis homines sub Observatione quadam dicta Vara astare et respondere non cogat. Et paulo post: In majoribus vero excessibus homines deprehensi sub Observatione respondeant. Idem est quod sub custodia; Wara enim custodia est Teutonibus, ut explicat Schilterus in Glossario. Cautio, fidejussio. Vide Obses 1. Vide Haltaus. Gloss. Germ. col. 437. voce Far.