Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OBSERVO

OBSERVO, (OBSERVARE) Exspectare. Proverb. 8. 34: Observat ad postes ostii mei. Collatio Carthag. cognitione 1: Perendie, si praecipis, Observabimus. Synodus Romana sub Bonifacio II. PP. sess. 1: Quia non recederem, sed Observaturum esse in Regia civitate. Sess. 2: Theodosius Echinensis Episcopus,... sicut praeterita sessione constituistis, Observat. Vetus Interpres Concilii Chalcedon.: Doceant si qui Observant pro persona agentes reverendissimi monachi. Ubi Gr. προσεδρεύουσι.