Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OBSERVO

OBSERVO,² (OBSERVARE) dicuntur Clerici, Presbyteri, quoties in Ecclesiis munia consueta et sibi imposita observant, et exequuntur. Concilium Andegavense can. 10: Quicumque vel de Laïcis vel de Clericis ministri fuerint ordinati, et Observare noluerint, si Laicus, communicare non liceat. Epaonense can. 5: Ne presbyter territorii alieni, sine conscientia sui Episcopi, in alterius civitatis territorio praesumat basilicis atque oratoriis Observare. Ita in Concil. Aurel. IV. can. 7.

Observantes Clerici, qui in Ecclesiis deserviunt, in Conc. Aurel. III. can. 5. Aurel. IV. can. 26.