Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OBSERVO

OBSERVO,⁴ (OBSERVARE) Servare, tueri, defendere. Charta ann. 1211. e Chartul. S. Vandregisili tom. 1. pag. 849: Si aliquis moveret controversiam supra praefatis domibus... ego dictus Rogerus propriis expensis debeo eos Observare indempnes.

Charta Hugon. de Castell. ann. 1241. ex Chartul. Campan. in Cam. Comput. Paris. fol. 192. r°. col. 2: Ego dictum dominum meum Theobaldum regem Navarrae... promitto et teneor liberare et de omnibus custis et dampnis Observare, quae propter dictam plegiationem posset incurrere ad probationem servientium suorum. Alia notione, vide mox in Observator.