Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OBSONIUM

OBSONIUM, Convivium: nam Obsonia, i. panis. Ita Glossae MSS. ad Alexandr. Iatrosoph. Interdum capitur haec vox pro procuratione, seu convivio, quod vassallus domino debet. In Charta sub Roberto Rege Franciae ann. 1023. exarata ex Tabulario S. Vedasti Atrebatensis: Ab Ecclesia autem Episcopali juri nullam consuetudinem persolvendam statuimus, vel statui permittimus, nisi ut in Synodo denarii octo pro Obsonio in anno persolvantur. Vita S. Gerardi Abbat. Broniensis num. 16: Et Ecclesia Broniensis ab omni Obsonio Episcopis Leodiensibus debito ulterius immunis habeatur. Charta Samsonis Archiep. Rem. ann. 1148. e Chartul. S. Quintini in Insula pag. 40: Sane ipse Presbyter a sonniaticis seu Obsoniis et exactionibus, quae plerumque ad Episcopi servitium fiunt, liber erit. Alia Lamberti Episc. Noviom. ann. 1122. ibid. pag. 40: Somniatas sive Obsonia et quasdam exactiones quae... ad nostrum servitium fiunt, etc. Intelligo pecuniam pro Obsonio seu procuratione solutam Episcopis, ut in Charta Nicolai Camerac. Episc. ann. 1142. apud Miraeum tom. 1. pag. 531. et in Instrum. tom. 4. Gall. Chr. col. 296: Altare de Tournicourt, cujus Obsonium per singulos sunt annos quatuor denarii. Occurrit alibi non semel.

Obsoniare, Tribuere, dare, solvere pro tributo. Proventus Monasterii Centul. in Actis SS. Benedict. saec. 4. pag. 104: Vicus sellariorum cunctas Abbati et Fratribus ibi degentibus Obsoniat sellas. Vicus pistorum centum panes per hebdomadam.

Obsonium, Stipendium: hinc

Obsoniator, Stipendiarius, in Glossis vet. Vide Casaub. ad Spart. Meur. in ὀψώνιον, et Gloss. Fabr. ad Cedrenum, necnon Glossar. mediae Graecit. col. 1074. B.