Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OCCASIO

OCCASIO, Damnatio, vel Occasus, mors animae. Capitulare Attonis Episcopi Vercellensis cap. 59. de Oratione Dominica, tom. 8. Spicil. Acher. pag. 22: Consideret tamen unusquisque conscientiam suam, quia si ex puro corde omnibus a quibus laesus fuerit non dimiserit, haec oratio magis ad Occasionem, quam ad veniam illi esse videtur.