Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OCCASIO

OCCASIO,² Tributum aut praestatio quae propter occasiones bellorum vel aliarum necessitatum a dominis subditis imponebatur. Concilium Turonense VIII. can. 4: Propter diversas Occasiones res pauperum multis in locis attenuatae sunt. Hincmarus in Concilio Duziacensi I. part. 5: Coepit Clericos et Laïcos qui eum elegerant per varias Occasiones affligere, etc. Rodericus Tolet. in Hist. Arabum cap. 15: Fiscum diversis Occasionibus augmentavit. Charta Alarici Regis Goth. ex Tabulario Pennensi: Remota omni Occasione regali et episcopali. Lex Longobard. lib. 3. tit. 1. § 33. Ludov. P. 37. Capitul. Caroli M. lib. 4. cap. 47. et Capitul. 5. ann. 819. cap. 4: De injustis Occasionibus et consuetudinibus noviter institutis, sicut tributa sunt et telonea, etc. Charta Caroli Simplicis in Tabulario Ecclesiae Augustodun.: Nec ullas redditiones, aut illicitas Occasiones requirendas, etc. Quae quidem formula occurrit passim in Chartis veteribus, in Spicilegio Acheriano tom. 8. pag. 353. in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 503. tom. 2. pag. 812. apud Vassorium in Annalibus Noviomensibus pag. 681. 682. in Probat. Hist. Guinensis pag. 20. apud Bivarium in Notis ad Pseudochronicon Maximi pag. 570. etc.

Charta ann. 1218. in Chartul. Cluniac.: Conquestus est prior et conventus, quod Simon dominus Sinemuri et servientes ejus gravaverunt homini ecclesiae Marciniacensis constitutos in castellania Sinemuri, levando ab eis singulis annis messiones, jornalia, fenum, paleam, gallinas et exactiones nummorum, nomine Occasionum.