Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OCCASIO

OCCASIO,³ Mulcta, quae quavis ex occasione exigitur. Charta Richardi de Vernone ann. 1186. in Reg. 161. Chartoph. reg. ch. 276: Canonici de Vernone habeant quartam partem omnium Occasionum et omnium reddituum, qui de foresta Vernonensi provenient. Chartul. Monaster. in Argona fol. 9. r°: Quod si forte in pratis, quando in banno sunt, pecudes eorum aut porci... accurrerint et dampnum fecerint, judicio bonorum hominum... fratres Monasterienses quantum dampni fecerint, tantum solummodo restituent, absque omni Occasione et ampliori exactione. Infra fol. 11. r°: Sine Occasione et emendatione tantumdem restituant. Rursum fol. 16. v°: Persolvent singulis annis,... sine Occasione iiij. sextaria frumenti ad Cathalaunensem mensuram.