Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OCCASIO

OCCASIO,⁴ Lis injuste intentata. Charta ann. circ. 1130. ex Chartul. Stirpensi: Et veni inde ad placitum, et laudaverunt michi, quod antequam sustinerem guerram, non propter feudum, sed causa amicitiae suae adquirendae, licet in justitia (leg. injuste) quaereret, quod darem , sibi manducare quatuor festis; quod et feci. Iterum movit michi Occasiones, etc. Vide mox Occasionare 1.