Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OCCASIO

OCCASIO,⁵ Periculum, discrimen. Gall. Danger. Occasiones heymales, aeris inclementia, qualis esse solent in hieme, ut notant docti Editores ad Mirac. S. Taurini tom. 2. Aug. pag. 644. col. 2: Et illud vas, ubi moribundas apes collegerat, hyemales Occasiones sufficienter evasit.

Occasio Calva. Vide supra Calvus.

Occasionabilis Circada, Quae propter Occasiones saepius ad libitum inductas exigitur, in Epist. Hincmari ad Ludov. II. Locus est in Circada.

Occasionalis Exactio, Eadem acceptione, in Charta Caroli Simpl. ann. 920. tom. 9. Collect. Histor. Franc. pag. 548. De teloniis quoque, cunctis etiam Occasionalibus exactionibus....... praecipiendo decernimus, ne quis exigere praesumat ab eorum ministris et missis.