Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OCCURRO

OCCURRO, (OCCURRERE) Ire, pergere, vel convenire, nostris, Se rencontrer en quelque lieu. Occurrere in tempore, in leg. 1. Cod. de Aquaeduct. (11, 43.) Capitularia Caroli M. lib. 7. cap. 20. 34. ex Cod. Eccles. Afric. can. 76.: Placuit ut quotiescumque Concilium congregandum est, Episcopi et Presbyteri, qui neque aetate neque aegritudine, aut alia graviore necessitate impediuntur, competenter Occurrant. Quod si Occurrere non potuerint, excusationes suas in tractoria subscribant. Vide Glossar. med. Graecit. in Ἀπαντᾷν, col. 95. et Forcellin.

Occurre, eadem notione, in Instr. ann. 1297. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 1401: En l'aide de nous et de nostre roiaume, si besoing est, et il en soit requis, doit Occurre au gaing et restours accoustumés.