Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OCULO

OCULO, (OCULARE) Oculos indere, aperire, videre. Gloss. Arabico-Lat. Oculo, video, prospicio. Cyprianus de Idolor. vanitate: Ut homines ab errore tenebrarum ad viam lucis adducerent, caecos et ignaros ad agnitionem veritatis Ocularent. S. Pacianus in Paraenesi ad Poenitentiam: Excaecatos hirundo puellos novit Oculare de sua chelidonia. Vide Tertullian. de Poenit. cap. 12.