Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OFFICIO

OFFICIO,² (OFFICIARE) Munere fungi, officium suum exercere, nostris Officier. Charta ann. 1314. tom. 3. Cod. Ital. diplom. col. 973: Nec Officiare poterit (advocatus) quoquo modo, quousque in capitulo praestiterit hujusmodi sacramentum. Charta Caroli V. ann. 1367. in Memor. D. Cam. Comput. Paris. fol. 92. r°.: Tous autres officiers servans et Officians continuelement en nos dittes receptes, etc. Proprie vero dicitur de apparitore servientis officium exercente; unde et nostratibus Officier, eodem sensu, vulgo Exploiter. Recogn. feud. ann. 1322. in Reg. 65. Chartoph. reg. ch. 127: Item fuit actum quod nullus serviens dicti domini possit citare vel aliter Officiare in praedictis recognitis. Charta Joan. de Cabilone episc. Lingon. ann. 1331. in Chartul. ejusd. eccl. fol. 273. r°. ex Cod. reg. 5188: Nullus serviens domini episcopi Lingonensis, vel officialium suorum possit Officiare seu servientis officium exercere in dicta villa de Cuseyo. Lit. remiss. ann. 1471. in Reg. 197. ch. 136: Iccllui suppliant respondit audit sergent qu'il n'estoit pas heure de Officier, pour ce qu'il estoit nuyt.