Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OFFICIO

OFFICIO,³ (OFFICIARE) Ministrare, suppeditari. Charta Ludov. Batavi imper. apud Oefelium tom. 1. Script. rer. Boicar. pag. 762. col. 1: Ligna pro domorum structura de praefata sylva per nostram consignationem Officiari (jubemus.)

Inofficialitas, Absentia ab officio divino. Vita S. Apollinaris Episc. Valentiae ad Rodanum, tom. 6. Ampliss. Collect. Marten. col. 784: Qui cum ad matutinas laudes reddendas nobis consurgentibus defuisset, et Claudius diaconus causam ab eo hujus Inofficialitatis exquireret, etc. Forte melius legeretur Inofficiositatis.