Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OFFICIUM

OFFICIUM, Officialis, Minister Judicis, Magistratus apparitura, Palatina militia. Gloss. Graec. Lat.: Τάξις ἄρχοντος, Officium, Apparitio. Glossae aliae: Officium, τάξις. Ita τάξιν usurpant Acta S. Philemonis et Apollonii, ubi de Ariano Judice n. 2: Ἀρειανὸς εἶπεν τῇ τάξει, etc. Acta Proconsularia sub Munatio Felice, apud Augustinum lib. 3. contra Cresconium cap. 29: Non eos novimus. Paulus Episcopus dixit: Novit Officium publicum, id est, Edesius et Junius Exceptores. Acta S. Asclae Martyris n. 1: Quem cum vidisset Judex, dixit ad Officium, Quis est hic ? Apollonides unus ex Officialibus dixit, Puto, Christianus est. Acta S. Agathae Virginis num. 14: Quintianus arripuit iter cum Officio suo ad investigandas facultates ejus. Vita S. Severi Militis et Martyris n. 2: Misit itaque milites ex Officio suo, ut ubicumque eum reperissent, absque honore eum suis praesentarent aspectibus. Acta Passionis S. Felicis Episcopi Tubzocensis: Statim eum sibi per Officium praesentari constituit. Senator lib. 11. Epist. 8: Non solum nostras, sed et Officii innoxias custodimus manus. Et Epist. 9: Scitote, Judices, Officia vobis quasi actuum vestrorum testes assistere. Adde Epist. 7. et 34. Vita S. Aviti Viennensis Episc. n. 2: Accidit ut quidam ex Officio Regis Sigismundi, nomine Stephanus, qui super omnem dominationem fisci principatum gerebat, etc. Eadem habentur in Vita S. Apollinaris Episcopi Valentini in Chronologia Lerinensi pag. 377. Corippus lib. 3. vers. 210: Postquam dispositis ornata palatia turmis, Officia explerunt, etc. Vide Fragmenta S. Hilarii pag. 5. et praeterea Passionem S. Caloceri Martyris num. 5. 6.

Officia, Loca ubi consistunt Officia, seu Ministri Augustales in Palatiis. Vita S. Domitiani: Quaesitus per omnia Officia Palatii, et minime repertus, putatus est mortuus esse grandine, etc. Vel inter ministros Imperatorios.

Officium, interdum sumitur pro Obsequio, seu comitatu domesticorum ac famulorum. Bundemundus in Vita S. Amandi num. 5: Rursum cum Officio Clericorum Romam perrexit. Vide Regulam Magistri cap. 93.

Officium, Munus, vel curia Officialis Episcopi, Gall. Officialité. Charta Officialis Rotomag. ann. 1468. ex Archivo B. M. de Bono-nuntio Rotomag.: Officium nostrum super hoc humiliter implorando, etc.

Office, eodem intellectu, in Lit. remiss. ann. 1423. ex Reg. 172. Chartoph. reg. ch. 425: Lequel Nicolas dist à icellui Henry, que se il ne chastioit sa femme, il le mettroit à l'Office, qui est à entendre, à la court de l'esglise.

Officium Ecclesiasticum, a S. Hieronymo, Damaso PP. rogante, primitus ordinatum fuisse aiunt: ordinavit enim ille, inquit Durandus lib. 5. Ration. cap. 2. num. 3. quantum de Psalmis in Dominica, quantum in secunda feria, et quantum in tertia feria, et sic deinceps legeretur. Evangelia quoque et Epistolas, etc. quae de novo et veteri Testamento in Ecclesia leguntur, praeter cantum magna ex parte ordinavit, cujus operis exemplum idem Hieronymus Romam misit, et a Damaso PP. canonizatum est, et praeceptum a cunctis Ecclesiis observari. Postmodum Gregorius et Gelasius orationes et cantus addiderunt, et lectionibus et Evangeliis Responsoria coaptaverunt. Gradualia vero, Tractus et Alleluia Ambrosius, Gelasius et Gregorius ad Missam cantari instituerunt. Exhinc duplex in Ecclesia officium obtinuit, Gregorianum et Ambrosianum; sed Gregorianum tandem praelatum Ambrosiano, Carolo M. imperante, quod Ambrosius multa instituisse diceretur juxta ritum Graecorum, illudque in sola Mediolanensi Ecclesia deinceps receptum est. Haec fere idem Durandus; cui adjungendi alii qui de Officiis Ecclesiasticis ex professo scripsere, atque in primis Cardinalis Bona lib. 2. Rerum Liturgicar.

Officium Proprium. Rituale MS. eccl. Senon. in Coena Dom. fol. 70: Non enim habet (benedictio olei) proprium Officium, id est, non in capite verba salutationis, hoc est, Dominus vobiscum, nec Oremus, nec in fine concluditur, ut caeterae orationes, Per Dom. N. J. C.

Officium B. Mariae, instituit Urbanus II. PP. et ut quotidie diceretur, et in die Sabbati solemnitas fieret statuit. Vide eumdem Durandum lib. 6. cap. 2. num. 6.

Officium Exequiale, Quod in exequiis peragi solet. Charta G. comit. Nivern. ann. 1227. ex Tabul. S. Thomae in Foresio: In obitu vero ipsius militis, conventus dictae domus tenetur celebrare suum Officium Exequiale honorifice, sicuti aliis confratribus domus antiquitus facere consuevit.

Officium Gradale. Vide in, Gradale.

Officium Plenarium, Solemne. Conventus Aquisgranensis ann. 817. cap. 46: Ut in praecipuis solemnitatibus..... plenarium Officium agatur, et bis reficiatur.

Officium Generale, Solemniori, quo potest, ritu pro defunctis celebratum. Necrol. MS. Casal.: Abbas Radulphus concessit Hugoni Officium generale pro patre suo Hugone, pro Joanne fratre suo, pro matre sua; et hoc anniversarium, scriptum est apud Casale benedictum.

Officium Universale, Eadem notione. Acta MSS. notar. Senens. ad ann. 1284. ex Cod. reg. 4725. fol. 28. r°.: Pro annuali meo in perpetuo, pro canendo Officium universale, etc. Et quidem saepius ejusmodi officium sub una collecta et Missa absolvebatur, ut legitur in Gest. abbat. Valcell. MSS.: Statuit ut dum quilibet eorum de hoc seculo migrasset, unum Officium in conventu fieret, id est, ut collecta ad officium defunctorum pro illo diceretur, et Missa in conventu.

Officium, Introitus Missae, vel Missa ipsa officii divini pars praecipua. Ordinarium S. Germani Paris. in festo Dedicationis Eccl. inter Probat. Hist. ejusd. Monast. pag. 159. col. 1: Postea incipiet D. Abbas, Pax aeterna. Officium, Terribilis est, etc.

Charta ann. 1180. ex Tabul. S. Albini Andegav.: Cantor canonicorum incipiet Officium et versum; et cantor monachorum, Gloria cum Officio. Charta ann. 1342. in Reg. 75. Chartoph. reg. ch. 33: Die Sabbati ante Dominicam, qua cantatum fuit Officium, Judica me. Passim occurrit in Ordinar. MS. Rotomag.

Officia, dicuntur etiam sacra, quae a paganis sacerdotibus agebantur, in Lib. de Mirab. Romae apud Montemfalc. in Diar. Ital. pag. 200: Vocatur Vaticanum, quia vates, id est, sacerdotes, canebant ibi sua Officia ante templum Apollinis.

Officia, seu Offices, vulgo etiam appellamus quae alii officinas vocant, seu aedificia Monachorum usibus et officiis addicta. Radulfus de Diceto ann. 1071: Ecclesiam Christi Cantuariensem cum omnibus Officiis quae infra murum ipsius curiae sunt, cum ipso muro aedificavit.

Officium, Oblatio quaevis, emolumentum, quilibet reditus. Charta ann. 1030. ex Tabul. S. Vict. Massil.: Dono S. Victori ecclesiam S. Genesii de Dromo ab integro, cum ecclesiis,... primitiis atque offertoriis, cum omnibus Officiis, tam vivorum sive mortuorum. Alia Gerardi II. episc. Camerac. ann. 1090: Juxta forum vero altera (capella) in honore S. Crucis, dicta capella S. Vedasti, decimis circummanentium, cum reliquis ecclesiasticis Officiis utens, etc. Vide supra Offertura 2.

Officium, pro Ministerio, seu feudo, ratione cujus vassallus obsequium certum domino debebat, in Probat. Hist. Guin. pag. 515. 626.

Officia Feudalia familiae Abbatis S. Bernardi; de Romanis, recensentur in Charta ann. 1240. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 142: Primus Bajulus procurator , et custos domus suae et totius terrae suae. Secundus Marescallus. Tertius Camerarius. Quartus Cellerarius. Quintus vini Minister. Sextus Panetarius. Tum additur: Isti sex Officiales eadem fruuntur libertate, qua familia Ecclesiae, et ad Abbatem pertinent nullo mediante, et faciunt hominium ligium et absolutum. Praeterea erant alia duo Officia ejusdem conditionis, Officium scilicet Coquinae et Ferratoris, quorum libertas cassata fuit in compositione facta inter Burgenses et D. Archiepiscopum et Ecclesiam, tempore juramenti. Subduntur jura et onera de feudo baylliae, quae longius esset hic exscribere. Constitut. Frider. II. Imperat. ann. 1219. apud Pertz. Leg. tom. 2. pag. 234: Diffinitum est, quod mortuo uno episcopo et altero substituto omnia Officia vacant, exceptis quatuor principalibus, dapiferi videlicet et pincernae, mareschalci et camerarii. Vide Constit. ann. 1223. ibid. pag. 250. alteram Henric. Reg. ejusd. anni ibid. pag. 252. et alia, quae exhibet index.

Charta Otton. episc. Babenberg. ann. 1188. inter Probat. tom. 2. Annal. Praemonst. col. 287: Proinde mansum illum, quem Ulricus... in Officium habuit, qui, eodem Ulrico mortuo, invacabat, domino Waltero praeposito in Osterhoven.... jure perpetuo tradimus. Hinc Officier fiesvé nuncupatur ejusmodi feudi possessor, in Ordinat. Caroli VI. ann. 1382. ex Memor. E. Cam. Comput. Paris. fol. 73. v°.: Toutesvoies nostre entention n'est pas que en noz dites ordonnances noz Officiers fiesvez, qui ont aucune juridiction ou cognoissance de cause en nostre dite ville de Paris, comme le Connestabele, Chamberier, le Pannetier et le Bouteiller de France, et autres Officiers fiesvez, etc.

Officium, Ministerium. Thwroczius in Attila cap. 17: Navigii Officio, Rheni fluminis alta secantes, etc.

Officium. Acta Murensia: Cum XII. hominum pecora adunantur in unum, vocatur Officium, propterea quod non magistro committitur.

Officium Foraneum, Munus judicis ruralis. Diploma Alberti Magdeburg. Archiep. ann. 1397. apud Ludewig. tom. 5. pag. 19: Officii foranei et jurisdictionis commissionem dicto domino preposito S. Mauritii per nos factam ac omnia et singula, que ex ipsis concessione et commissione dependent..... revocanda duximus. Vide Officialis foraneus.

Officium Divinum, Expeditio Hierosolymitana. Charta Guill. S. Columbae Senon. abb. ex Chartul. Campan. fol. 302. col. 2: Gilo de Servola miles a vobis petit et requirit quod gruariam, dominium et omne jus quod habetis in nemoribus nostris de Servola, eidem militi conferatis in auxilium, ut vobiscum valeat transffrettare et Divinum Officium facere.

Officium Formatum, Munus stabile, a quo, qui eo donatus est, ad nutum revocari non potest. Instr. ann. 1451. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 279. col. 1: Quando dicit quod de jure et consuetudine non est, nec fuit usitatum, quod locumtenens domini senescalli, nec aliquis officiarius regius principalis, aut locumtenens ejus, sit consul Nemausi, contrarium est veritas de jure, cum locumtenentia non sit Officium Formatum, sed ad libitum constituentis.

Officium Majestatis, Jus regium seu supremum. Lit. remiss. ann. 1358. in Reg. 86. Chartoph. reg. ch. 142: Les supplians et plusieurs autres nobles... ont usé de Office de magesté et bouté les feux ès maisons et ès villes d'icelles communes et plat pays.

Officium, Districtus, territorium, jurisdictio, pagus. Charta Frider. imper. ann. 1189. apud Meichelbeck. tom. 1. Hist. Frising. pag. 380: Cum dux Austriae Leopoldus ejusque filius Fridericus omnem majestati nostrae resignassent justitiam, quam per dominicalia Frisingensis episcopi quondam ab imperio possederant in Austria,....... tam in Officio Ezinsdorf et Alarn, quam, etc. Charta Ferr. et Joan. comit. Fland. ann. 1234. in Suppl. ad Miraeum pag. 96. col. 1: Omnes illi de octo viscarniis manentes infra Officium Brugense, etc. Ubi editor in lemmate hujus Chartae Officium, per vocem Franconatus reddit, vulgo le Franc de Bruges. Alia Margar. itidem comit. ann. 1269. ibid. pag. 602: Cum Johanna Flandriae quondam et Hanoniae comitissa contulisset ecclesiae B. Mariae de Camberone Cisterciensis ordinis totam terram de indico et utdico in Officio de Hulst, etc. Charta Guid. comit. Flandr. ann. 1285. ex Chartul. Namurc. in Cam. Comput. Insul. fol. 2. r°: Concessimus terras seu rejectus maris,... quas habemus jacentes infra quatuor Officia,..... unum rejectum maris,... qui jacet inter Adendich de Strepe, ex una parte in Officio de Axele et pro alia parte in Officio de Hulst. Ubi Mestier habet alia ejusd. comit. Charta eod. an. ibid. fol. v°. Vide Ministerium.

Officium, Artificium, Gall. Métier. Pactum inter comit. Campan. et episc. Meld. ann. 1218. in Chartul. Campan. fol. 248. r°: Si autem homines unius Officii vel duorum tantum, puta pellipariorum vel pistorum, vel hujusmodi submoniti fuerint ad custodiam villae, omnes dicti homines episcopi, mercatores illius Officii vel Officiorum..... tenebantur ire. Cum addito legitur in Charta Petri III. reg. Aragon. ann. 1337: Possint (consiliarii civitatis) eligere et statuere consules in Officiis mecanicis ipsius civitatis (Barchinonae).

Officium Pennae, Notarii seu scribae munus, Gall. Charge de greffier. Charta ann. 1308. in Reg. 41. Chartoph. reg. ch. 107: Donamus (Johanni de Pruvino clerico et notario nostro) ad vitam suam Officium pennae vicecomitatus de Bernayo.

Officium, Idem quod Officina, Locus, ubi merces venum exponuntur. Stat. Montispess. MSS. ann. 1204: Omnia Officia et officinae, quae per diversa loca hactenus usitata et frequentata sunt in Montepessulano, in suis locis semper permaneant, et nulla occasione in aliis locis debent mutari, nisi solummodo peyssonaria, quae semel debet mutari; sed in locis vicinis omnia Officia augmentari et ampliari possunt.

Officiuncula. Idem quod Officinae. Vita S. Hugonis Monachi AEduensis saec. 5. Benedict. pag. 98: Construxit enim ibidem secundum posse vel loci mediocritatem Officiuncula regularia, usibus monachorum omnimodis apta.