Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OFFUSCO

OFFUSCO, (OFFUSCARE) Caliginem offundere, Gall. Offusquer, Ital. Offuscare. Sol Offuscabatur et facies ejus erat cooperta, in Chronico Petri Azarii apud Murator. tom. 16. col. 416. Offuscare justitiam, Tertulliano lib. 2. adv. Marcion. cap. 22. Offuscatus caligine, apud Orosium.

Offuscatio, Obscuratio, caligatio, apud Tertullianum lib. 1. ad Nation. cap. 10. Obfuscatio dati et accepti, Eccli. 41. 24. hoc est, fraus in dando et accipiendo.

Offuscatus, Sordidus. Concilium incerti loci apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 163: Tersoria calicum, si fuerint inveterata et Offuscata, crementur in piscina, et apponantur nova et munda.