Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OMNIMODIS

OMNIMODIS, pro Omnino, omnibus modis vel modis omnibus, ut est in leg. 14. Cod. de Offic. Rect. Provinc. (1,40.) Glossae Isonis: Usquequaque, Omnimodis. Anastasius in Hist. Eccles. ὁλοϰλήρως, apud Theophanem, Omnimodis reddit. Utuntur Lex 7. Cod. Th. de Honorariis codicill. (6,22.) Apuleius, Lucretius, Cassianus, Gregorius Tur. Hincmarus, et alii passim. Sic hujusmodis Gloss. Graeco Lat.: Τοιουτοτρόπως, hujusmodis.

Omnimoditer, Eadem notione, in Epistola B. Archiep. Tolet. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 338.

Omnimodatim. Virgil. Gramm. pag. 97: Hoc ergo nobis Omnimodatim cantizandum est.