Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OPEROR

OPEROR, (OPERARI) Eleemosynam conferre. Tertull. lib. 4. adv. Marcion. cap. 16: Major est bonitas, quae Operatur in extraneos. S. Cyprianus de Opere et eleemosynis cap. 9: Si vereris et metuis, ne, si Operari plurimum coeperis, patrimonio tuo larga Operatione finito, ad penuriam forte redigaris. Rursum utitur cap. 11. S. Ambros. lib. 2. Offic. cap. 16: Quo plus Operari viderit populus, plus diligas. Adde S. Paulinum Epist. 13. num. 11. et vide Opus 1.