Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ORA

ORA, inquit Skenaeus, generaliter significat quodvis metallum, veluti cum dicimus, ait idem, Leed ore, id est, plumbi metallum, etc. Ex Sax. ore, metallum.

Ora praeterea, significat vel monetam, vel certe partem librae monetariae. Nam Skenaeo est monetae species, ex auro, vel aere, valoris, ut videtur 2. solidorum: quippe in Regiam Majestatem lib. 4. cap. 36. ยง 1. tres orae pro vaccae pretio computantur: et cap. 27. supra, sex solidi conficiunt pretium et aestimationem unius vaccae. Janus Dolmerus ad Jus Aulicum Norvegicum pag. 505: Ora, vernacule Aura, Danice Ore, fuit olim genus monetae valens 15. minuta. Ita 2. Ora faciebant 2. solidos Danicos cum dimidio 2. scilicet Ora argenti erant. 2. 1/2. monetae, quae nunc valent 7. 1/2. solidi Danici. 3. Ora autem erant 7. 1/2. marcae, nunc vero duplicem faciunt valorem, 25. marcas. At Spelmannus et Somnerus Oram, non monetam, sed unciam esse volunt, quae fuit 20. denariorum: nude in Domesdei passim haec verba occurrunt, Tale manerium reddit 10. 20. vel 30. libras denariorum de 20. in Ora. Quia interdum ora fuit 16. denariorum. Vetus Placitum apud eumdem Spelmannum: Solebant habere talem consuetudinem, quod quando maritare volebant filias suas, solebant dare pro filiabus suis maritandis duas Horas, quae valent 32. denarios. In Legibus Canuti cap. 31. de ponderibus apud eumdem: 15. Orae libram faciunt. In Regesto Monasterii Burtoniensis, apud Camdenum in Wiltonia, 20. Orae dicuntur valere 2. argenti marcis. Charta Willelmi Nothi Regis Anglor. apud Hariulfum lib. 4. cap. 24: Molendina 3. quae solvunt 35. Oras denariorum. Charta Jacobi Archiepisc. Upsaliensis ann. 1280. edita a Jo. Scheffero ad Chronic Upsal.: Volentes ut die quo anniversarium celebratur, cuilibet Canonico residenti Ora denariorum, cuilibet Sacerdoti vicario dimidia Ora, cuilibet parvulo Praebendario quatuor denarii, Campanariis 12. denarii de bonis Episcopalibus computentur. Vide eumdem Schefferum pag. 108. 109. 152. Occurrit etiam apud Ericum Olaum in Hist. Suecica lib. 5. pag. 159. et alibi non semel. Orarum mentio est praeterea in legibus Edw. Confess. cap. 12. in legib. Scaniae apud Andr. Suenonem passim, in legibus Presbyterorum Northumbrensium in Conciliis Anglicanis, et sub ann. 977. etc.

Ora Terrae, seu reditus orae in terra. Charta Ripensis Episcopi, apud Pontanum lib. 7. Rerum Danicar. pag. 383: Omnes terrae nostrae in Randrup; decem Orae terrarum in Gertrupmarck. Charta Birgeri Regis Suecorum ann. 1310. apud Schefferum, in Chron. Upsaliensi: Videlicet in Valumiroe tredecim Orae terrae cum dimidia, et 2. denariis et dimidio: in Aleby 12. Orae terrae, etc. Vide eumdem pag. 76. 77. 86. 87. 88. 119. 138. 140. 227. et Joan. Stiernhookum lib. 1. de Jure Sueonum vetusto, cap. 11. pag. 134. lib. 2. cap. 6. pag. 261. et pag. 351.