Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ORATOR

ORATOR,² Qui oratorium deservit, idem qui Capellanus, nostris etiam Orateur eodem sensu. Charta Joan. episc. Brioc. ann. 1129. in Tabul. Major. monast.: Sacrorum canonum auctoritas hoc ordinando disposuit, ut unusquisque episcopus ecclesiastica beneficia sui episcopatus, secundum statuta Apostolorum, servitoribus caeterisque Oratoribus sanctae ecclesiae fideliter, prout unicuique opus erit, dividat. Lit. Caroli VI. ann. 1405. tom. 9. Ordinat reg. Franc. pag. 70: Ipsos religiosos ad quos et eorum religionem ac praedicta monasteria in Domino gerimus maximam et specialissimam devotionem et affectum, tamquam ad proprios et speciales capellanos et Oratores nostros, etc. Aliae ejusd. reg. ann. 1396. in Reg. 154. Chartoph. reg. ch. 655: Tenons (les religieux, prieur et couvent de la Fontaine Nostre Dame en Valoys de l'ordre Chartreuse) par devant tous autres dudit ordre nos principaux et especiaulx chappellains et Orateurs. Vide Oratorium 1.