Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ORBO

ORBO, (ORBARE) Membris privare, mutilare, Capitula Caroli M. ad Monachos ann. 789. cap. 16: Ut disciplina Monachis regularis imponatur, non secularis: id est non Orbentur, non mancationes alias habeant, nisi ex auctoritate regulae. Gloss. S. Benedicti cap. de Medicina: Orbatio, τύφλωσις. Vide Ictus orbus.

Mabillonio tom. 2. Annal. Benedict. pag. 292. Orbari non aliud videtur, quam oculis privari: quae saecularis poena tum usitata erat, fiebatque objectu laminae aut vasculi ardentis, quo nervi oculorum adurebantur. Hanc sententiam firmant Glossae laudatae, τύφλωσις enim excaecatio est, non cujusvis membri mutilatio. Vide Abacinare.