Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ORBUS

ORBUS Vicus, Platea non recta, seu Angiportum non pervium, nostris Cul de sac. Index MS. redituum Monasterii Corbeiensis: In rectis vicis qui de porta ad portam transeunt, si fiat fenestra vel avant soloiers de novo, partem suam habet; in aliis vicis, qui Orbi dicuntur, nichil habet.

Carreria orba, eodem intellectu, in Charta ann. 1319. ex Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 318.