![]() |
Ordo Vineae, Vineae modus. Charta ann. 1105. apud D. Calmetum in Probat. Hist. Lotharingiae tom. 1. col. 517: In Barro-monte vineas duas, in Carra-valle quatuor Ordines vinearum, in Hattonis valle sex Ordines, in summo Barro vineam unam, in Calvo-monte Ordines octo, in prato Amantii undecim, etc.
Vel potius Fundus vineis consitus, vinea, Gall. Vigne, sic dicta quod ordinatim conseratur. Charta ann. 1114. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. aevi col. 629: Ordines tres vinearum cum terra sua, et quantuncunque mihi pertinet in capite praedicti Ordines in integrum, qui sunt positi in eodem Foco Mortuo, etc.