Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ANIMAE

ANIMAE, Dies commemorationis defunctorum, secunda Novembris, Gall. Le jour des morts, Picardis, Le jour des ames. Nicolaus Trivettus in Chronico ad ann. 1296: Rex Angliae profectus in Angliam apud S. Eadmundum parliamentum tenuit in crastino Animarum. Rymer. tom. 7. pag. 377: Apud Westmonasterium in crastino Animarum. Animarum Commemoratio, apud Lobinellum in Glos. ad calcem tom. 3. Hist. Paris.