Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ORIGINALE

ORIGINALE,² Opus integrum sancti alicujus patris, ut ab ejusdem excerptis distinguatur. Necrolog. MS. Sorbonae ad XII. Sept.: Obitus primi domini cardinalis Autissiodorensis, provisoris hujus domus. Dedit duo volumina Originalium. Qui cardinalis, nomine Petrus de Cros, obiit ann. 1352. In Vita S. Ludov. apud Duchesn. tom. 5. dicitur quod S. Rex legeret in Originalibus S. Augustini.