Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ORIGINALIS

ORIGINALIS, Idem atque Haereditarius, ab origine paterna vel materna proveniens, nostris alias Orinal. Comment. in Psalter. ex Glossar. ad calcem Joinvil. ed. reg.: Le péchié Orinal qui me vint d'Adan. Charta Juliofredi abb. Gellon. sub Ludov. imper. ex Tabul. ejusd. monast.: Hunc alodem superius resonatum acquisivit domnus Guillelmus, Carolo et Ludovico imperatoribus, et est Originale ex parte, et ex parte imperiale. Original, pro Origo, ortus, vulgo Origine, race, in Prol. ad Chron. Franc. S. Dion. tom. 3. Collect. Hist. Franc. pag. 152: Por ce que plusours genz doutoient de la généalogie des roys de France, de quel Original et de quel lignié ilz sont descendu, etc.