Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ANIMAL

ANIMAL, Equus aut jumentum. Lex 9. Cod. Theod. de Re milit.: Cum propriis Animalibus eo usque veniendum est, ubi obsequium cursuale succedit. Paulus Diaconus in Heraclio: Romani Animalia sua nocte et adaquaverunt et acceperunt. Aimoinus de Mirac. S. Benedicti lib. 3. cap. 6: Tam est invalidus, ut impetrare nequeat, quatenus proprio Animali suus revehatur Monachus. Transactio inter Abbatem et Monachos Crassenses ann. 1351. ex lib. viridi fol. 53: Quando mittentur aliqui claustrales Camone, ut ibi resideant pro sociis cum Priore, dominus Abbas dicti Monasterii habet (l. dabit) eis duo Animalia, videlicet unum pro persona sua, et aliud pro rauba lecti et aliis rebus dicti Monachi portandis ad dictum prioratum de Camone. Adde Gaufredum lib. 1. de Vita S. Bernardi cap. 2. n. 4.

Animalia, saepe pro equis ad cursum publicum destinatis; quae Animalia publici cursus dicuntur in leg. 8. Cod. Th. de Cursu publ. vel Animalia publica, in leg. 2. 10. 53. 60. Cod. eod. Symmachus lib. 2. Epist. 27: Diligentiae tuae ratio digeratur, quae possit ostendere, quo numero Animalia collocaris, et quo apparatu instruxeris mansiones. Capitolinus in Maximino: Tanto impetu mutatis Animalibus cucurrit, ut quarta die Romam veniret. Animalium autem publici cursus nomine non modo Equi intelliguntur, quos cursuales vocant lex 64. Cod. Th. de Cursu publ. et Senator. lib. 4. Epist. 44. lib. 5. Epist. 5. sed et Asini, Boves et Muli: de asinis l. 38. et 41. de bobus l. 1. 11. 55. et de mulis l. 8. 53. eod. tit. Cod. Th. Camelos addit Theophanes pag. 39. ubi et boum meminit. Vide Socratem lib. 3. cap. 1. et quae notavit Juretus ad Symmachum lib. 2. Epist. 27.