Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OS

OS, Oris. In Ore gladii. Vetus versio Lucae cap. 21. voce 24: Πεσοῦνται στόματι μαχαίρας, Cadent in Ore gladii. Theophanes: Στόματι μαχαίρας ἀπέϰτεινεν. Hist. Misc.: Ore machaerae occidit. Ita etiam Theophylactus Simoccata lib. 7. cap. 8. Gregorius Turon. lib. 2. Hist.: Ne universa multitudo in Ore gladii rueret. Annal. Genuens. ad ann. 1188. tom. 6. Muratorii col. 359: In Ore gladii castellum illud cepit et funditus destruxit. Phrasis est Hebraica, quae occurrit Exodi 17. 13. Num. 21. 24. Deuter. 13. 15. et 20. 13. 17. Josue 6. 21. et alibi in Bibliis sacris.

Mirac. S. Domin. tom. 1. Aug. pag. 652. col. 1: Juvenis quidam... os quoddam grossae persicae usque ad Os stomachi transglutivit; sed ultra nullatenus transire valens, ibidem infixum remansit. Ubi primum Os, genit. Ossis, nucleum mali perfici significat; alterum Os, genit. Oris, gulam stomachi seu oesophagum indicat.

Os Claudere et aperire novis Cardinalibus. Vide Ceremoniale Rom. lib. 1. sect. 8. pag. 78. 79.

Os Aureum, dictus S. Joannes Patriarcha CP. qui Graecis Χρυσόστομος. Facundus Hermianensis lib. 4. cap. 2: Agedum veniamus et ad illud Os aureum Constantinopolitani Joannis, etc. Nicolaus I. PP. Epist. 8. et vetus Scheda post Poenitentiale Theodori pag. 361: Sanctus Joannes Os aureum. Interdum unica voce: Synodicum Raphaëlis Archiepiscopi Nicosiensis pro Graecis cap. 6: Et ut qualibet die maxime in Quadragesima quilibet Parochialis Sacerdos Missam cantet integram secundum morem S. Basilii et S. Joannis Osaurei, nisi fuerit impeditus.

Os Aureum, praeterea dictus Hibernis S. Gregorius M. Cummianus Hibernus de Controv. Paschali: Ad Gregorii Papae urbis Romae Episcopi, a nobis in commune suscepti, et Oris aurei appellatione donati, verba me converti, etc. S. Leo IX. PP. in Epist. ad Leonem Achridanum, de S. Augustino: Beatus et Catholicus doctor Augustinus, in Latinaque lingua clarissimus, atque noster Chrysostomus. Galfridus de Vinosalvo ad Innocent. III. PP.: Esto quod in verbis aut hic aut ille sit Ore Aureus, et totus resplendeat; os tamen ejus Impar est, orisqne tui praejudicat aurum. Isidorus Pacensis de S. Ildefonso: Mellifluae Os aureum in libris diversis eloquentiae.

Os Aureum, praeterea dictum quoddam opus S. Joannis Chrysostomi: Os aureum I. in thesaurario ecclesiae Claromont. an. 980. Mus. Arch. dep. p. 41.

Esse ad Os suum, Sumptibus suis ali. Reg. S. Justi in Cam. Comput. Paris. ubi de Feud. Norman. fol. 160. v°. col. 1: Philippus de Blarru tenet unum feodum loricae de rege, unde debet unum annum et dimidium diem de custodia apud Vernonem ad custum suum et ad submonitionem domini regis; et in anno, quo facit custodiam,..... debet exercitum et equitatum ad suum custum, excepto quod ipse in propria persona debet esse ad custum domini regis, ad Os suum et hernesium suum debet esse ad suum custum proprium.