Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OSSUM

OSSUM, pro Os, ossis, seu ὀστέον, usurpat Arnobius junior in Comment. in Psal. 138: Tibi occultum non est nec Os meum, id est, Ossum meum, quod fecisti in occulto. Ita etiam sua aetate usurpatam hanc vocem testatur S. Augustinus. Carisius lib. 1. Instit. Grammat.: Tonitru, Cornu, Ossu, Οστέον, et os, ossis.