Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PANDO

PANDO, (PANDARE) Pandiare, Pandum vel bandum, seu bannum apponere, Apposer ban sur quelque heritage. Charta ann. 1231. pro villa Arkensi in Tabulario S. Bertini: Abbas vel Praepositus pro redditibus suis vel debitis per duos scabinos Pandare poterit. Qui pandum contradixerit, 3. libr. domino emendabit, et si pandum vi abstulerit, iterum 3. libr. emendabit. Praeco vero Chorae neminem pandare potest, nisi per judicium Choremannorum. Quod si fecerit, et de hoc convictus fuerit, 3. libr. domino emendabit, et injuriam 5. sol. Charta Roberti Advocati Atrebatensis ann. 1228: Et si homines mei ibidem manentes exercitus meos vel equitaturas meas non fecerint, sicut debent, vel ad placita mea non venerint, ego pro forefacto tali, sicut homines mei judicaverint, potero Pandiare super feodum, quod mei homines tenent de me, et nullam aliam justitiam majorem vel minorem in dicta villa habebo. Charta Margaretae Flandriae Comit. ann. 1250. apud Miraeum tom. 2. pag. 1231: Serviens episcopi semper quando voluerit, redditus episcopi... accipere poterit et Pandare propria auctoritate... et nos vel noster Ballivus tenemur statim sine contradictione commodare episcopo vel ejus nuncio scabinos nostros ad Pandandum dictum reddit. Occurrit praeterea in alia ejusdem Comit. ann. 1272. ibid. pag. 1240. Consuetud. Furnenses MSS. ex Tabul. Audomar.: Ubicumque Pandatur et vadia accipiuntur, minister de primo vadio debet habere 8. denarios... Nullus debet Pandare nisi per Coratores. Alia Charta Arnoldi Comitis Guinensis ann. 1272: Et cognissons, et voirs est, que en ne puet, ne doit homme ne femme manant sor erne dedens Bredenarde traictier ne mener autrement que par le loi devant nommée, ne Pander, ne deswagier, ne prandre, ne arrester, si ce n'est par la devant dite loi, par Eschevins, ou par le Comte meismes, etc.

Proprie, Vadia seu pignora capere, quo sensu Paner et Panner, Gallice non semel occurrit. Redit. comitat. Hannon. ann. 1265. ex Cam. Comput. Insul.: Et se ne pues nus des parcheniers aler Paner nului, sans le siergant le conte; et se on ne le trueve, chius ki vorra Paner hors de le franchise, le doit semonre as estaus le conte. Charta ann. 1292. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1247: Ce de çou nous estiens en deffaute dou tout, u en partie, nous otrions et volons que il et cascuns d'iauls puissent por ce Paner sour nous et sour le nostre, dedens nostre terre et defors, sans meffaire encontre nous. Pactum inter comit. Hannon. et Bles. ann. 1324. ex Cod. reg. 10196. 2. 2. fol. 49. v°.: Li cuens de Blois poet et pora desoreenavant justichier, saizir et Panner sour les hommes de fief. Charta ann. 1325. tom. 2. Hist. Leod. pag. 410: Se aucun seigneur, ou autres gens advoient pris ou Panné sur ceauz de Liege, et ilz en trouvassent dedains ladite cité et franchiase aucuns pans de ceauz, qui pris ou Panné les arient, lesdits maistres les polroient arresteir et tenir. Alia ann. 1403. ibid. pag. 438: Des trescens des terres à wangnages et aussi de lowyr des maisons, on puelt Panneir et les emblaveurs pour viez et pour nouveau arresteir;... et en cas où ly maire de lieu seroit deffallans l'arrest ou le Pannise, il seroit tenu de payer le debte. Hinc Pannement, ipsa pignorum captio, in Hist. comit. Lossens. part. 3. pag. 37. Vide supra Pandagium et Haltaus. Glossar. German. voce Pfanden, col. 1468.

Pandator, Qui pandum seu bandum apponit, apparitor. Consuet. Furnenses mox laudatae: Qui Pandatori contradicit, emendabit Comiti tres libras.

Pandatio, Jus bandum apponendi, seu emendas quae hinc proveniunt exigendi. Charta Guidonis Comitis Flandr. ann. 1237. in Tabular. S. Barthol. Betun.: Habere debent in tota terra sua... omnia relevia, introitus, exitus, concessiones, leges reddituum suorum et Pandationes, emendas saisinarum fractarum, etc. Alia ann. 1244. Nicolai de Condato ibid.: Sciendum est etiam quod dictus praepositus et capitulum habent et habere debent imperpetuum in tenementis praedictis relevia, telonia,... et Pandationes pro redditibus suis.

Vel potius, Jus pignora capiendi, ut supra Pandagium. Stat. Einbec. apud Ludewig. tom. 10. Reliq. Mss. pag. 109: Decrevimus observandum, ut si ecclesia nostra ratione alicujus singularis personae de ecclesia et discretiorum obligatione, vel alia etiam quacumque causa, actione, Pandatione seu etiam spoliis molestaretur, etc.