Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): diversus

diversus, a, um

anders seiend, verschieden, synonym mit differens (vgl. 5 met. 12 b), der Gegensatz zu idem und unus (←): multitudo autem in substantia facit diversum, pot. 9. 8 ob. 1; diversum dicitur oppositum totaliter ad idem; cuilibet enim modo eius, quod est idem, opponitur aliquis modus eius, quod est diversum, et propter hoc, quot modis dicitur idem, tot modis dicitur diversum, 5 met. 12 a; ponit tres modos eius, quod est diversum. Quorum primus est, quod diversum dicitur omne, quod est aliud per oppositionem ad idem. Sicut enim idem dicebatur omne, quod est ipsum, quod est relativum identitatis, ita diversum dicitur esse, quod est aliud, quod est relativum diversitatis. Et propter hoc unumquodque ad aliud comparatum aut est idem, aut diversum. Alius modus est, quando non est una materia et una ratio, sicut tu et propinquus tibi diversi estis. Tertius autem modus est, sicut in mathematicis, ut si dicantur lineae inaequales diversae. Et quia dixerat, quod omne ad omne est idem aut diversum, ne quis crederet, hoc esse verum tam in entibus, quam in non entibus, removet hoc dicens: Diversum autem dicitur omne ad omne in his, quae dicuntur unum et ens, non autem in non entibus. Idem enim et diversum non opponuntur ut contradictoria, quorum alterum necesse est verum esse de quolibet ente aut non ente, sed opponuntur ut contraria, quae non verificantur, nisi de ente; et ideo diversum non dicitur de non entibus. Sed non idem, quod contradictorie opponitur eidem, dicitur etiam de non entibus, sed in omnibus entibus dicitur idem aut diversum. Omne enim, quod est ens et unum in se, comparatum alteri, aut est unum ei, et sic est idem, aut non unum, aptum natum esse unum, et sic est diversum. Sic igitur diversum et idem opponuntur, 10 met. 4 g.

Über das Verhältnis von diversum zu differens (→ differre sub a), beides in striktem Sinne genommen, heißt es (vgl. diversitas): si fiat vis in verbo (wenn dem Worte differre Gewalt angetan d. h. wenn es in strengem und eigentlichem Sinne genommen wird, differentiae rationalis et irrationalis) non proprie dicuntur differre, sed diversa esse; nam secundum Philosophum (Metaph. X. 3, 1054. a. 24 sqq.) diversum absolute dicitur, sed omne differens aliquo differt, th. I. 3. 8 ad 3; differens proprie acceptum aliquo differt, unde ibi quaeritur differentia, ubi est convenientia. Et propter hoc oportet differentia esse composita quodammodo, cum in aliquo differant, in aliquo conveniant. Sed secundum hoc licet omne differens sit diversum, non tamen omne diversum est differens, ut dicitur in X. Metaph. (c. 3, 1054. a. 24 sqq.). Nam simplicia diversa sunt seipsis, non autem differunt aliquibus differentiis, ex quibus componantur, sicut homo et asinus differunt rationali et irrationali differentiis, de quibus non est dicere, quod ulterius aliis differentiis differant, ib. 90. 1 ad 3; vgl. 1 sent. 8. 1. 2 ad 3; secundum Philosophum in X. Metaphysicorum (loc. cit.) non est idem esse diversum et esse differens, quia differens ad aliquid dicitur (unde oportet omne differens proprie loquendo aliquo differre), diversum autem absolute dicitur; unde, quae diversa sunt, non oportet aliquo diversa esse, sed seipsis. Si enim oportet omnia diversa in aliquo differre, in infinitum abiretur; et ideo oportet devenire ad prima simplicia, quae seipsis diversa sunt, ut patet in differentiis, quibus species distinguuntur, 2 sent. 17. 1. 1 ad 5; vgl. pot. 7. 3 ad 2; 4 phys. 23 o.

Arten des diversus sind: 1. diversus actu & d. cogitatione sive ratione (th. I. 13. 12 c; trin. 4. 2 ob. 5; 5 met. 12 a) = in Wirklichkeit und in Gedanken oder dem Begriffe nach verschieden. 2. d. cogitatione, → d. actu. 3. d. genere, d. specie sive secundum speciem & d. numero (th. I. II. 23. 1 c; 54. 1 ad 1; cg. II. 80 & 84; IV. 33; pot. 7. 3 ob. 3; 5 met. 12 a & b) = der Gattung, der Art und der Zahl oder dem Einzeldinge nach verschieden. 4. d. numero, → d. genere. 5. d. ratione, → d. actu. 6. d. secundum accidens & d. secundum substantiam (th. I. II. 17. 4 c) = nicht wesentlich und wesentlich verschieden. 7. d. secundum speciem, → d. genere. 8. d. secundum substantiam, → d. secundum accidens. 9. d. simpliciter (ib.) = einfachhin oder schlechtweg verschieden. 10. d. specie, → d. genere.