Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARENS

PARENS, Sanguine proximus, agnatus, cognatus: vox Salustio etiam nota. Hieronymus lib. 2. contra Rufinum: Nisi forte Parentes militari vulgarique sermone cognatos et affines nominat. Salvianus lib. 3. ad Eccl. Cathol.: Cum dicat quis de aliquo adoptivo ac subitaneo propinquo, illum haeredem facio Parentem meum. Infra: Emens pretio haereditatis haeredis nomen, et totis patrimonii sui viribus hoc elaborans, ne se ille qui haeres scribitur, Parentem neget. Fortunatus, carm. de Excidio Turingiae: Tunc pater ac genitrix, et avunculus atque Parentes. Idem carm. ad Artachin: Sed de fratre patris proximus ille Parens. Adde lib. 10. poem. 11. Praeceptum Chlodovei III. Reg. Franc. ann. 692. apud Mabill. Diplom. pag. 474: Parens noster Sigebercthus seu et habuncoli nostri Chlotarius et Childericus, etc. Charta Theoderici Regis Franc. in Actis Episcop. Cenoman. pag. 185: Ideo Domnus et praecelsus antecessor noster Childebertus quondam Rex, nec non et genitor noster Dagobertus quondam Rex, et postea Parens noster Chilpericus quondam Rex, etc. Utuntur passim scriptores, Liberatus Diac. cap. 16. Gregorius M. lib. 2. Epist. 15. Senator. lib. 2. Epist. 41. Lex Burgund. tit. 26. 85. Lex Salica tit. 63. Greg. Turon. lib. 2. Hist. cap. 4. 27. 40. lib. 3. cap. 13. 14. 23. lib. 8. cap. 2. lib. 9. cap. 19. 33. lib. 10. cap. 12. de Vitis Patrum cap. 3. lib. 1. de Mirac. cap. 70. Vita S. Leodegarii cap. 17. Aimoinus lib. 1. Hist. cap. 23. lib. 2. cap. 14. lib. 3. cap. 4. Agobardus in Epist. ad Matfredum, Hugo Cluniac. Epist. 3. Hariulphus lib. 3. cap. 17. Mabill. Diplom. pag. 606. 608. et 610. Acta SS. Ordin. S. Bened. saec. 1. pag. 136. et saec. 4. part. 2. pag. 498. et alii. Parentem et amicum suum Rufinum Praefectum Praetorio vocat Constantinus Magnus in l. 6. Cod. Th. de Annona et tribut. (11. 1.) quomodo Reges nostri proceres majoris dignitatis, nostre tres cher et amé cousin. Nisi hoc loco parens idem valeat quod pater, quod vult Brissonius lib. 3. Formul. pag. 352. Vide Jacobum Gothofredum ad l. 12. eod. Cod. de Pistorib. (14, 3.) et ad l. un. de Action. certo temp. finiend. (4, 14.)

Parentorum, pro Parentum crebro occurrit apud scriptores, locis indicatis a Baluzio in Notis ad Capitul. pag. 1014.

Parentatus, Cognationibus et affinitatibus instructus, copiosus, Apparenté. Arnoldus Lubec. lib. 7. cap. 3: Adolfus vero utpote vir Parentatus, etc. Et cap. 9: Quia vir Parentatus erat, ornatus fratribus et amicis, etc. Acta S. Ottonis tom. 1. Julii pag. 381: Sperabamus, inquiunt, aliquem ex dominis et principibus, curiae nostrae Parentatum ac nobis notum, dominatorem nos accepturos. Philippus Mouskes in Hist. Francor. MS.: Lors se volt li Dus marier, Pour ses amis Emparenter, etc., MS.: La fame Bernart fu moult bien Emparentée.

Parentatus, Affinitas, cognatio, Parentado, Italis: nostris, Parenté. S. Eugenius in Epitaphio matris suae: Hic dilecta Deo recubans Blesilla quiescit,   Clara Parentatu, clarior et merito. Epitaphium Tarasiae Beremundi Regis et Geloirae filiae in Monasterio S. Pelagii Ovetensis, quae obiit aera 1077: Hic dilecta Deo recubans Tarasia Christo dicata, proles Beremundi Regis et Geloirae Reginae, generis ortu clara, Parentatu clarior, et merito vitam duxit praeclaram, etc. Ita parenté vocem usurpant Poetae nostrates in genere masculino, quam nos hodie in feminino. MS.: Illuec out un vallet, n'ot que quinze ans passez, Dou lignage à la Dame, et de son Parentez. Alibi: Et son riche barnaje, et tot son Parenté. Ibidem: Il ere mes cosins, et de mon Parenté. Le Roman de Cirard de Vienne MS.: Girard apelle son riche Parenté., MS.: Et de son noble Parenté. Ibidem: Li Barons o lui se tenoient, Qui de son Parenté estoient. Ita etiam apud Christinam Pisanam 1. parte du Tresor de la Cité des Dames, cap. 4.

Parentatus, Alia notione, in Bullis Joannis PP. ann. 1026. et Benedict. PP. ann. 1313. apud Ughellum tom. 1. Italiae sacrae part. 1. pag. 112. et 124: Parentatum autem ejusdem Ecclesiae S. Petri, et supradictorum suorum Monasteriorum, et cuncta Ecclesiastica judicia ipsorum.... confirmamus. Forte legendum est Patronatum.

Parentela, Willelmo Britoni in Vocab. Cognatio vel consanguinitas vel contribulitas. Capitolinus in Gordiano III: Quem causa eloquentiae dignum Parentela sua putavit. Fortunatus in Epist. ad Mumulenum lib. 10. Poem.: Ad cujus forte votajam festinans familia fervebat, sedula Parentela excitabatur, etc. Edictum Rotharis Regis Longob. tit. 57. 153.: Omnis Parentilla usque in septimum geniculum numeretur, ut parens parenti per gradum et parentillam haeres succedat. Parentela, in Leg. Longob. lib. 2. tit. 14. § 1. Utuntur praeterea Senator lib. 9. Epist. 1. lib. 10. Epist. 4. Jornandes de Regnorum successione pag. 11. Lex Burgundion. tit. 85. § 1. Valerianus Cemeliensis Homil. 1. de Bono disciplinae pag. 139. Petrus Chrysologus serm. 140. Epistolae 28. et 46. ex iis quae habentur tom. 1. Hist. Franc. Ivo Carnot. Epist. 130. Dudo lib. 2. de Act. Norman. Henrici I. Regis Angl. cap. 88. Caesarius lib. 1. Miracul. cap. 38. etc.

Parentela, Affinitas, quae per conjugium contrahitur. Litterae Bonifacii VIII. PP. ann. 1299. apud Rymer. tom. 2. pag. 851: Cum Parentelae, de quibus actum est hactenus, jam laudabile, actore Deo, noscantur suscepisse principium. Chron. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. col. 530: Regibus ipsis concordibus facta est dicti matrimonii Parentela, gaudentibus Regibus ipsis praecipue. Chron. Estense ad ann. 1302. apud eumd. tom. 15. col. 350: Dominus Albertus Scotus fieri fecit plures Parentelas inter cives, qui consueverant esse inimici mortales.

De Parentela se Tollere dicebatur, qui eam solenni et recepto ritu ejurabat qui pluribus describitur in pacto legis Salicae tit. 63. quem explicare conatus est Wendelinus in Gloss. voce Alninos fustes. Cur autem quis se de parentela tolleret, ea potissimum causa erat, ut a bellis familiaribus sese subduceret: quo quidem pacto, se, de juramento, et de haereditate, et de tota ratione parentum et agnatorum tollebat: ita ut si aliquis de suis parentibus aut moreretur aut occideretur, nulla ad illum compositio haereditatis perveniret: simili modo si ille moreretur, ad suos parentes non pertineret causa, nec haereditas ejus. Quod quidem fiebat in mallo publico coram judice, cum 12. juratoribus, qui sacramento firmabant id eum jure ac ex causa facere. Atque id etiam longe post obtinuit, ut ex legibus Henrici I. Regis Angliae colligitur, cap. 88: Si quis propter faidam vel causam aliquam de Parentela se velit tollere, et eam foris juraverit, et de societate et haereditate et tota illius ratione se separet, si postea aliquis de parentibus abjuratis moriatur, vel occidatur, nihil ad eum de haereditate vel compositione pertineat. Si autem ipse moriatur vel occidatur, haereditas vel compositio filiis suis vel dominis juste proveniat. Id porro Renoier son lenage dicitur apud Jacob. Hemricurtium de Bellis Leodiensibus cap. 35. et 60. Vide Dissert. 29. ad Joinvillam pag. 333. 334.

Viguit in Comitatu Hannoniae pravus alius mos de parentela, quem ita refert Arestum ann. 1298. in Regesto Parlam. B. fol. ult.: Ex parte Comitis fuit propositum coram nobis talem in suo Comitatu Hannoniae vigere, videlicet quod quotiescumque aliquis in suo Comitatu praedicto perpetrat homicidium, omnes et singuli de Parentela ipsius homicidae infra annum a tempore perpetrati homicidii tenentur in Curia praedicti Comitis comparere abjuraturi homicidium praedictum. Et si quis de Parentela homicidae praedicti hoc facere omiserit, reus et culpabilis dicti homicidii reputatur, et punitur tanquam homicida, si ibi postea reperitur, etc. Quam consuetudinem ut pravam interdixit Curia.

Parentagium, Idem quod Parentela; Parentage, in Consuet. Bituric. art. 16. tit. 19. Leges Norman. cap. 30. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 225: Per paragium autem fit teneura eo quod tenens et ille de quo tenetur, pares esse debent ratione Parentagii in porcionibus haereditatis ab antecessoribus descendentis.

Parentela, Familia, gens, in Inquesta ann. 1272. apud Georgium Pilonum in Historia Bellunensi lib. 4. pag. 129. Excerpta ex Lege Longobard. cap. 14.: Uxoris Parentela ita sit viro sicut propria parentela.

Parentilla, in Lege Salica tit. 46. § 10. et tit. 63. et in Epistola Hildeberti Regis Franc. tom. 1. Hist. Francor. pag. 867. Vide supra.

Parentilitas, Idem quod Parentela, in Glossis antiquis MSS. Hariulfus lib. 4. cap. 19: Siquidem eadem Abbatissa Parentilitate ejusdem Ducis illustrabatur.

Parentilitas, Quaevis societas, confoederatio. Chron. Corn. Zantfliet ad ann. 1425. apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 418: Caput ad cacumen portae castri de Haga sublimatum in ignominiam aeternam suae parentelae, et eorum quoque qui suae Parentilitatis et factionis fuere participes et consortes.

Parentalis, προγονιϰός, Avitus. Ita Parentale Imperium, et parentalem domum dixit Anastasius in Hist. Eccl. pag. 120. et 146. ubi Theophanes habet, προγονιϰὴ βασιλεία, et γονιϰὸς οἶϰος.

Parentinus. S. Valerianus Episc. Cemeliensis homil. 20: Quisque hominum Parentinae mortis exspectatione animam pascit: parricidiali crimine in haereditate succedit. Id est, parentis, seu patris mortis expectatione.