Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARISIUS

PARISIUS, sine flexu interdum pro ipsa Parisiorum urbe usurpatur. Charta Ludovici VI. Regis Franc. ann. 1134. in Tabular. Montis Mart.: Pro eadem vicaria statum, i. inter veteres status carnificum et fenestras duas ex alia parte vie Parisius in commutatione donavimus. Chron. S. Medardi Suession. ad ann. 1254. tom. 2. Spicil. Acher. pag. 799: Et in vigilia Nativitatis B. M. receptus est (S. Ludovicus) apud Parisius processionaliter et solemniter. Robert. Goulet in Compendio jur. et consuet. Univers. Paris. fol. 14: Si enim contingat longe a Parisius Regem decedere, corpus defuncti Parisius affertur. Aliquando pro tractu et territorio Parisiensi. Aimoinus in Mirac. S. Benedicti saec. 4. Bened. part. 2. pag. 389: Nam Parisius eam ad S. Dionysii sepulcrum.... perducentes. Porro constat tempore Aimoini basilicam S. Dionysii tumulo illustrem quinto ab urbe lapide sitam fuisse. Martyrol. vetus a Mabill. laudatum tom. 1. Annal. pag. 76: VII. Idus Septembris Parisius, vico Novigento, depositio S. Chlodoaldi Regis et confessoris. Distat autem vicus Novigentum, hodie S. Clou, quinque millibus passuum ab urbe. Consule Hadrian. Valesium in Discept. de Basil. cap. 8. et 9. et Defens. part. 2. cap. 5. et 6.