Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARTICULA

PARTICULA, AElfricus in Gloss. Saxon.: Offella, vel Particula, Spices Snaed. i. frustum porci, offula porcina. Vide Pars.

Particulam Telluris in ora recipere, mos Anglis, fortasse et aliis, usitatus, cum hostes aggressuri procederent. Elmham. in Vita Henrici V. Reg. Angl. edit. Hearnii cap. 27. pag. 65. ubi de praelio Agincurtii: Tam viri armati, armorum suorum onere non appenso, quam architenentes, palis tamen acutis, quos prius in occursum Gallicorum equitum ordinaverant, in rure post terga relictis, ab omnibus genuflexo, et telluris Particula in ora recepta, nubes penetranti clamore bellico, praemisso impetu mirabili, campos intrepide transvolant, etc.