Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARTICULA

PARTICULA,² Charta articulis seu per partes distincta; unde Particula nuncupari videtur. Charta ann. 1323. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 40: Et quod apportent dictis dominis inquisitoribus omnes rotulos, et omnes Particulas omnium tailliarum factarum in suis parochiis a sex annis citra. Extractum computi ann. 1335. ibid. tom. 2. pag. 299: Item pro custodia proditorum captorum ferramentis.... reddit Particulas et litteras dom. Nicolai Constantii Militis vicarii generalis Domini in partibus illis. Ordinatio Humberti II. ann. 1340. ibid. pag. 398: Quod secretarii nostri et notarii nostrae cancellariae habeant salaria et gagia, sicut infra in eorum Particula declarabitur. Extractum Computi ann. 1348. ibid. pag. 584: Item, solvit pro minjaylliis quorumdam delatorum de impositione veneni et de latrocinio, de quibus reddit Particulas et nomina. Vide Parcella 2.